- PERMESSUS
- PERMESSUSfluv. Boeotiae, ex Helicone monte profluens, et in lacum Copaidem apud Haliartim oppid. influens, Permeso adhuc appellatus. Strabo l. 8. Pausan. in Boeot. Virg. Ecl. 6. v. 64.tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum,Aonas in montes ut duxerit una sororum;Utque viro Phoebi Chorus assurrexerit omnis.Ubi Permessi flumina pro ipso Permesso, phrasi poeticâ, quâ Graeci quoque delectati; nam et de hoc ipso flumine Nicander in Theriacis:———— Παῤ ὅδαοι Περμηςςοῖο.Propert. l. 2. El. 01. v. ult.Nodum etiam Ascraeos nôrunt mea carmina fontes.Ned modô Permessi flumine lavit Amor.Martialis Permessida vocat, l. 1. Epigr. 77. v. 11.Quid tibi cum Cyrrhâ? quid cum Permessides undâ?Idem l. 8. Epigr. 70 v. 3.Cum siccare sacrum largô Permessida possetOre, verecundam maluit esse sitim.Hic fluv ius et Homius, quia ex Helicone fluunt, sunt Musis sacri, de quibus Hesiod. in Theogonia, v. 5.Καί τε λοεςςάμεναι τέρενα χρόα ΠερμησοῖοΗ` Ι῾ππουκρήνης, ἢ Ο᾿λμειοῦ ζαθέοιο.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.